라틴어 문장 검색

Cernens tunc ille me gratum habere quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:3)
pudeat nostrum tociens errasse laborem Et tociens fructum male respondisse labori! Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:13)
Si tamen officio finis respondeat, alter Non orantis erit error, non culpa medentis, Si primus finis fraudetur fine secundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:9)
Dimidium qui cepit habet, finisque beati Gracia principiis semper respondet honestis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:17)
Sic sibi respondent concordi pace ligata Membra, quod in nullo discors uinctura uidetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:5)
Que partes artis, quis earum texitur ordo, Qualiter in primis ars inuenit ipsaque tandem Ordinat, eloquitur, memorat, pronunciat, ut sic Ordine legitimo sibimet respondeat ordo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:12)
A quo procedens riuus non immemor horum Que fons ille gerit, totum sibi fontis honorem Assumit, fontique pari respondet honore;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:19)
Hoc superest ut uestra manus concedat honestum Huic anime thalamum, regi respondeat aula, Ne nouus hospicii contagia senciat hospes, Ne nucleum ledat teste putredo, saporem Corrupti uasis sibi res contenta maritet".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:8)
Nec tamen ictus Dextre mittenti respondet, parma sagitam Respuit et totos abiectus umbo repellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:7)
magis ergo furore Vritur et magno strepitu bacchatur Egestas, Dum uidet in cassum clauam seuire nec illam Respondere sibi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:5)
De contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta, prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio respondente percutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:6)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
- Quid patriarcha Petro responderit, et quomodo auxilia Christianorum invitaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 7:2)
» Cui Petrus in hunc modum respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:6)
Respondit rex, universo coetu suorum audiente:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION