라틴어 문장 검색

quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium [ab ipsis etiam παράδοξα appellantur], temptare volui possentne proferri in lucem [id est in forum] et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista παράδοξα quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 6:1)
ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:4)
Veniet tempus, et quidem celeriter, sive retractabis sive properabis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 75:2)
temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:6)
frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:1)
erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:7)
Illud animorum corporumque dissimile, quod animi valentes morbo temptari non possunt, corpora possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:4)
Sed propero ad magis utilia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 104:4)
hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas, dic agedum Staio:
(페르시우스, 풍자, satire 222)
udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota.
(페르시우스, 풍자, satire 320)
temptemus fauces;
(페르시우스, 풍자, satire 366)
Vt nemo in sese temptat descendere, nemo, sed praecedenti spectatur mantica tergo!
(페르시우스, 풍자, satire 418)
Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:4)
Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:7)
Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius temptavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION