라틴어 문장 검색

et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)
si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula vel folia vitis contrita, et cum recenti vel buturo vel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장83)
Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장96)
Quae contraria his sunt, melius continent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장32)
saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장31)
Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 18장6)
meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장9)
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, leuorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur alteri, siue quid partem alterius in se recipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:3)
optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 34:2)
Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 35:1)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 39:6)
SANVS homo, qui et bene ualet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:1)
Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:1)
Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:6)
Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION