라틴어 문장 검색

domo trepidans egreditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 22:2)
quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:2)
Evenisse itaque, ut egressa templo mox a Carutio capto eius pulchritudine conpellaretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 14:1)
Haec apud Graecos ἡ Θεὸς Γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 27:1)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
— Vix lumine quarto Prospexi Italiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:5)
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:1)
Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum et in decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:4)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem, Arctoi toto non visam tempore belli:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:3)
Si nimbus et atrae Sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis Egreditur bustis, nocturnaque fulgura captat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:6)
Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit, Aethera seu totum discordi obsistere coelo Prospexitque polos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:64)
tenebrisque remotis Rupis in abruptae scopulos extremaque curris Litora, prospiciens fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:22)
Regem parere iubenti Ardua non piguit, positisque insignibus aulae Egreditur, famuli raptos indutus amictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:13)
Ibat in hostilem praeceps Cornelia puppim, Hoc magis impatiens egresso deesse marito, Quod metuit clades.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION