라틴어 문장 검색

mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:3)
humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:8)
C. Quid, in deliberatione quid spectas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:1)
In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:1)
Atque haec quidem in natura spectantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:4)
Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:2)
est etiam quae- dam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:1)
Qua re quid ad utili- tatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:5)
quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:6)
Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:4)
Quo/d est ante pedes ne/mo spectat, cae/li scrutantu/r plagas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:4)
quos cum cognosse sapientis est, tum vero prospicere inpendentis in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem magni cuiusdam civis et divini paene est viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 75:1)
aut de consiliis in posterum providendis, cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis in omne tempus prospexeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 118:6)
prospicere enim iam videor te reliquos reges persequente quasi perfectam rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:4)
373M Iustitia foras spectat et proiecta tota est atque eminet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION