라틴어 문장 검색

Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix arripit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:4)
Protinus imprudens actusque cupidine lusus tollere Taenarides orbem properabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:5)
Protinus excussit pando venabula rostro sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem trux aper insequitur totosque sub inguine dentes abdidit et fulva moribundum stravit harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 67:2)
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:1)
cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:2)
His ubi promissis spes est admota recursus, protinus eductam navalibus aequore tingi armarique suis pinum iubet armamentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 53:1)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
Protinus Hylonome morientes excipit artus inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora admovet atque animae fugienti obsistere temptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 43:1)
Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula, oppositumque petens contra Zancleia saxa Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 7:1)
excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:7)
Protinus ereptas viventi pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:4)
id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:2)
protinus admonitus repetet mea crimina lector, et peragar populi publicus ore reus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 113)
his ego commotus dixi tibi protinus ipsi scaena manet dotes grandis, amice, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 921)

SEARCH

MENU NAVIGATION