라틴어 문장 검색

Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non venit in observationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:11)
Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:9)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)
Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio videtur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem in poculo figulino emensus est, ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos navigat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:7)
Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque praebeat, arguit se mundi civem, sibique cor esse non instar insulae caeteris terris avulsae, sed continentis quae illis coniungitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:43)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
Epicuro imponitur eum existimationis suae conservandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:16)
Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et vires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:43)
Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:11)
Mundus cum adhuc iuvenis esset plures progenuit liberos;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:3)
Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:7)
Et sane quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico eius inficitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:32)
Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:14)
Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis et massis rerum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:3)
Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION