라틴어 문장 검색

deficit obsessus soloque pudore repugnat, tandem pectus humi pronamque extensus in alvum sternitur, ac longo maestus post tempore surgit, turpia signata linquens vestigia terra, palmam autem dextra laevaque nitentia dono arma ferens Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권346)
"gravis huc utcumque feretur et pater, ad vestrum gemitus nunc verto pudorem, Inachidae, liquistis enim parvosque senesque et lacrimas has quisque domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권254)
hic et mente Lacon, crudi torrentis alumnus - nec turpavit avos - hastam ultra pectus euntem, ne pudor in tergo, per et ossa et viscera retro extrahit atque hosti dextra labente remittit sanguineam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권180)
tunc magis atque magis vires animusque recedunt, nec pudor ire retro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권227)
"procul arceat ipsum ferre pudor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권255)
insurgunt iusto firmata pudore agmine, cuique suae rediere in pectora curae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권269)
namque hoc solum moribunda precatur vox generi, solum hoc gelidis iam nomen inerrat faucibus, exclamant famulae, tollebat in ora virgo manus, tenuit saevus pudor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권286)
abit solo post haec evicta pudore.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권364)
"pro pudor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권112)
poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, atria femineis trepidant ululata querellis, flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas attoniti et tantum matrum lamenta trementes, illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권248)
"si pudor est,primum miserere tuorum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권316)
"humilesne Amphionis arces, pro pudor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권394)
"tunc tempus erat, cum sanguis Achivum integer, ire ultro propriamque capessere pugnam, non plebis Danaae florem regumque verendas obiectare animas, ut lamentabile tantis urbibus induerem capiti decus, aspera quando praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit, quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas volnera et adflictum generi vereare pudorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권71)
Illos ut stimulis ire in discrimen apertis audiit et sceleri nullum iam obstare pudorem, advolat et medias immittit Adrastus habenas, ipse quidem et regnis multum et venerabilis aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권227)
nec plura, unumque Menoeten - olim hic virginei custos monitorque pudoris - eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum, praecipites gressus, qua venerat Ornytus, aufert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권94)

SEARCH

MENU NAVIGATION