라틴어 문장 검색

Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 3:1)
qui sapiet, de me discet, Qui quasi ad hostis captus liber servio salva urbe atque arce.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:6)
Tribulus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 7:1)
hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:2)
Tunc interea, occupatis in ea caede hostibus, tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 9:1)
sed istos, inquit, milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit qui ducat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 10:3)
Hostes eorum audaciam demirantur, quorsum ire pergant in expectando sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 14:1)
CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 2:1)
sed is nuntius non verus fuit, utque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit, anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:2)
rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus, creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me compilet, quam hostis vendat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 6:1)
Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:1)
Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 11:1)
Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:1)
Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:1)
Navalis est, qua donari solet proelio qui primus in hostium navem armatus transiluit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION