라틴어 문장 검색

"Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:7)
"Denique, nisi vobis suadeo nolentibus, possum spatio modico interiecto, quo mercatum proximum obire statui, petitis e domo ferramentis huic curae praeparatis, ad vos actutum redire trucemque amatorem istum atque insuavem dissitis femoribus emasculare et quovis vervece mitiorem efficere."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:6)
"Vivo tibi morientur oculi, nec quicquam videbis nisi dormiens."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:81)
"Actutum mihi expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter an aptum usui possim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:10)
Nec ullum uspiam cruciabilis vitae solacium aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar dum praesentiam meam parvi facientes libere quae volunt omnes et agunt et loquuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:5)
crederes et illam fluctuare tantum vaporibus febrium, nisi quod et flebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:9)
Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:3)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
nulla mihi certe de vita spes nisi per te.
(ARCHIPOETA, III15)
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
(ARCHIPOETA, IV54)
nisi prius fuerit venter bene satur;
(ARCHIPOETA, IV58)
nihil prorsus habeo, nisi quod videtis;
(ARCHIPOETA, IV66)
nisi mihi carius venderetur merum.
(ARCHIPOETA, V92)
ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
(ARCHIPOETA, V96)
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
(ARCHIPOETA, VI14)

SEARCH

MENU NAVIGATION