라틴어 문장 검색

et de omnibus his omnia dicere infinitum est, hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:2)
At si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:1)
summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:4)
nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:2)
Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit , qualis est illa Scauri, de qua supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:1)
ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 347:1)
igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:1)
ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, causa tum dubia, quod erat in utraque parte, quod probari posset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:2)
Ex pugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior multo probatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 351:2)
Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:2)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 359:5)
(sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:4)
Sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 365:1)
huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnes partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION