라틴어 문장 검색

Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus et incertam excussit cervice securim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 10:2)
Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, et de furto vel poena Caci tota narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 15:4)
Morte obita quales fama est volitare figuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:1)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
Qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis etc.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 8:4)
Qualia sunt haec:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:3)
nec video qualiter lituo possit succinctus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:6)
Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 15:1)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:5)
Qualis frugifero quercus sublimis in agro, Exuvias veteres populi sacrataque gestans Dona ducum, nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:67)
Nec, qualem meminere, vident:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:46)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
qualem fugiente per ortus Sole Thyesteae noctem duxere Mycenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:11)
Thebanam qualis Agaven Impulit, aut saevi contorsit tela Lycurgi Eumenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION