라틴어 문장 검색

discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem, i nunc et ventis animam committe dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII18)
"si curant igitur cunctos punire nocentes, quando ad me venient?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII40)
quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII96)
quando leoni fortior eripuit vitam leo?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV57)
deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:2)
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando paulatim crescunt, ut par est semine certo, crescentesque genus servant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:3)
nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae aeris in teneras possint proferrier auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:1)
haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur, quando alit ex alio reficit natura nec ullam rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:8)
denique Tyndaridem raptam belloque subactas Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst ne forte haec per se cogant nos esse fateri, quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:19)
permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:7)
Denique iam quoniam generatim reddita finis crescendi rebus constat vitamque tenendi, et quid quaeque queant per foedera naturai, quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat, nec commutatur quicquam, quin omnia constant usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generalis corpore inesse, inmutabilis materiae quoque corpus habere debent ni mirum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:11)
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:18)
Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai corpora vi quadam per viscera viva per artus sollicitata suis trepidant in sedibus intus, inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas, scire licet nullo primordia posse dolore temptari nullamque voluptatem capere ex se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:8)
quando quidem totis mortalibus adsimulata ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:3)
quando quidem vitae depactus terminus alte tam manet haec et tam nativo corpore constant quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION