라틴어 문장 검색

harmoniam dicens etiam quod quattuor istis sic sedeant elementa modis ut pondere magnis sit locus inferior media tellure (quod autem perfecte medium est, imum patet esse rotundi);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium29)
Quattuor ante dies quam lux Sextilis adusti prima spiciferum proferat orbe caput natalis nostris decimus sextusque coletur, adventu felix qui petit esse tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium1)
Quattuor haec primum pisces nox insuit hamis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De piscibus nocte captis1)
tum qua est ianua consulumque sedes, ambit quam paries utrimque senis cryptis carceribusque fornicatus, uno e quattuor axe sorte lecto curvas ingrederis premens habenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium71)
haec mihi cum meis praesule deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia, mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:4)
nullis in te datur ire sagittis - audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu - ,non datur, et si egomet patrio de litore raptus quattuor emeritis per bella, per aequora lustris errarem, tu mille procos intacta fugares, non intersectas commenta retexere telas, sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 4)
simul ora virum, simul arma manusque fractaque commixto sederunt pectora ferro, quattuor hic adeo disiecti mole sub una congemuere, fuga tremefactum protinus agmen excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant funera:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권230)
At pedes et toto despectans vertice bellum quattuor indomitis Capaneus erepta iuvencis terga superque rigens iniectu molis aenae versat onus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권66)
"quattuor hos una, decus et solacia patris, in gremio, licet amplexu lacrimisque morentur, transadigam ferro saniemque et vulnera fratrum miscebo patremque simul spirantibus addam, ecqua tot in caedes animum promittit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권63)
sed dant solacia Thebis quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권6)
Sed et primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:7)
Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:7)
Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus uel quattuor episcopis fieri non debet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:24)
Uidit et quattuor ignes in aere non multo ab inuicem spatio distantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:10)
Quin etiam sublime crucis, radiante metallo, Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro Scribi euangelii praecepit in ordine libros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION