라틴어 문장 검색

neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, quattuor hos versus e tribus unus habet :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 199)
Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum litore praemissis quattuor adde meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 11)
Sescentae tonnae eiectamentorum singulis annis efferuntur, quorum multa biodegradabilia non sunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 31:2)
Singulis annis sescentae species plantarum et animalium amittuntur, quas iam cognoscere non poterimus, quas nostri filii conspicere non poterunt, in perpetuum amissas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 46:2)
Nostra causa sescentae species sua exsistentia Deum non clarificabunt neque suum nuntium nobiscum communicare poterunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 46:4)
repromissionis tempus opperiri nolens, in sexcenta momenta suae historiae dissipatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:11)
Tetigimus itaque quattuor elementa quae comprehendunt thesaurum memoriae ab Ecclesia traditae:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:1)
sescentas numerare domos de sanguine prisco nobilium licet ad Christi signacula versas turpis ab idolii vasto emersisse profundo, si persona aliqua est aut si status urbis, in his est;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권173)
quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas, carminis leges amor aureorum nominum parvi facit, et loquendi cura de sanctis vitiosa non est nec rudis umquam, plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto, octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram Patre Filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.35)
"sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater, sed illa non sunt, haec et olim non erunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1251)
aurea planitiem spatiis percurrit harundo dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes, ne commissuris distantibus angulus inpar argutam mutilet per dissona semetra normam.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1239)
Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3127)
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:10)
Prima pares ineunt gravibus certamina remis quattuor ex omni delectae classe carinae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 6:1)
En quattuor arae Neptuno;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION