라틴어 문장 검색

Nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:5)
Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:1)
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum attulit, et positis pars utraque substitit armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:1)
Nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viaeque labori temptaretque feros requie finire dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:3)
Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:1)
"Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur et, armento teneras errante per herbas, ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum relevasse laborem atque ita discedens aevo dixisse nepotum hic locus urbis erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 4:1)
Nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:2)
Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve, cras erimus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:1)
exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 12)
vix illis proderit ipsa quies, ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne peccato facinus consiliumque meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 423)
nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1062)
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 116)
ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipse quietum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 129)
alibi regiones urbis habitabiles creatae sunt “oecologicae”, paucis solummodo addictae, ubi cavetur ne alii intrent facticiam quietem perturbaturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:2)
In hoc ordine, septimi diei requies non modo hominibus praebetur, verum etiam datur “ut requiescat bos et asinus” (Ex 23,12).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION