라틴어 문장 검색

Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Mors non una venit, sed quae rapit, ultima mors est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 21:2)
movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 4:3)
Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit ac longius quam voluit effertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:1)
Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:3)
Corpora nostra rapiuntur fluminum more.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:10)
Nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio, tamquam esse vel ultimus possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 1:6)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:2)
Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 3:4)
Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 1:3)
Quare ille non rapitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 1:3)
Quid, tu C. Marium semel consulem - unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit - cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 66:2)
" Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:3)
Si mihi M. Cato exprimendus sit, inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi adsignaverim vultum, non alium habitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION