라틴어 문장 검색

imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum virgas et securis et togam viderint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장9)
Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장6)
Caesar nisi pontibus praesidiisque inpositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tramittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장2)
igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장4)
de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장3)
satis iam eventuum, satis casuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장5)
Vt satis testium et qui servi eadem noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장1)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conventum Italiae et adfluentis provincias praesentiae eius servanda dicebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장4)
nam ego, qui non pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori nec cuiquam oneri forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장7)
nam suam aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장2)
meminissent modo tot proeliorum, quorum eventu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum, penes utros summa belli fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장8)
de adulterio satis caveri lege Iulia visum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장3)
et ademptione provinciae satis factum inimicis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION