라틴어 문장 검색

sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)
ille Deus verus, quo non est grandior ulla materies, qui fine caret, qui praesidet omni naturae, qui cuncta simul concludit et inplet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권100)
"tu me praeterito meditaris numina mille, quae simules parere meis virtutibus, ut me per varias partes minuas, cui nulla recidi pars aut forma potest, quia sum substantia simplex, nec pars esse queo."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 278)
sola errore caret simplex via, nescia flecti in diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2302)
edita de nihilo crescunt, nihilumque futura aut titubant morbis aut tempore victa senescunt, nec natura caret vitio, cui terminus instat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2347)
alter et pecuniam recidit, unde victitent egeni.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus2)
quae tandem natura potest consistere duplex aut regnare diu, quam fons divisus ab arce separat, alternaque apicum dicione recidit?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 19)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
sed qui caremus his bonis nec sanguinis vestigia videre coram possumus, caelum intuemur eminus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.165)
carpite purpureas violas sanguineosque crocos metite, non caret his genialis hiems, laxat et arva tepens glacies, floribus ut cumulet calathos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.56)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
"iactura vilis mordet et damnum leve si, quo carendum est, perdere extimescimus:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1205)
at sola mater hisce lamentis caret, soli sereno frons renidet gaudio;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1298)
"gladius recidat vile vix hominis caput infantis, istum flamma vindex concremet, sit his sub uno fine dispar exitus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1346)
praefectus ergo ratus elinguem virum cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1386)

SEARCH

MENU NAVIGATION