라틴어 문장 검색

'numen' ergo 'sanctum' ut 'leges sanctas' dicimus, id est firmas, a sanciendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3823)
alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1432)
Tandem super nefariis operibus motus, patriarcham sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae expetit, et, cur pateretur gentiles et impios sancta inquinare, et ab his fidelium oblationes asportare, item ecclesia uti pro prostibulis, Christianos colaphizari, peregrinos sanctos injusta mercede spoliari et multis oppressionibus angustiari requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:4)
Ducis responsione audita, rogatur per perennis vitae instructionem supra dictus gentilis, ut cum et ipse causa Christianissimi ducis et catholici populi contra gentem et confratres suos pugnaturus esset, eodem sanctae crucis signaculo muniatur et sanctificetur, quatenus fide et spe ejusdem sanctae crucis et crucifixi incolumis ab armis et inimicorum insidiis conservaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:1)
«Petre, dilectissime fili Christianorum, surgens visitabis patriarcham nostrum, et ab eo sumes cum sigillo sanctae crucis litteras legationis nostrae, et in terram cognationis tuae iter quantocius accelerabis, calumnias et injurias populo nostro et loco sancto illatas reserabis, et suscitabis corda fidelium ad purganda loca sancta Jerusalem, et ad restauranda officia sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION