라틴어 문장 검색

Verum, ut diximus, Franci divisi, aliqui Widonem, qui partibus Fulchonis archiepiscopi favebant, alii Odonem, inter quos Theodericus comes eminebat, in regno statuere contendebant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:1)
Convenerunt itaque qui Odonem advocarunt Compendio palatio atque cum consensu eorum qui sibi consentiebant per manus Waltheri archiepiscopi benedicisibi in regnum fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:2)
Cumque Berengerum e regno fugere compulisset, Romam ivit, imperator efficitur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:3)
Sed cum ei fidem dedissent, quo eius dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in Franciam et regnum sibi debitum reciperet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:2)
Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:8)
Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:3)
Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:3)
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:6)
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:1)
et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:3)
Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:11)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)
Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION