라틴어 문장 검색

illud quoque quod medietas eadem sui parte et a maiore vincitur et minorem ipsa supervenit, non eadem autem parte minoris minorem transit vel maioris a maiore relinquitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:13)
Vel si eam proportionem, quam inter se dati termini custodiunt, dividas et id quod relinquitur medium terminum ponas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:14)
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:5)
Mens hebet et propria luce relicta
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 2:1)
Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:6)
Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:11)
Uerum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:13)
Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:4)
quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:10)
Huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:9)
Uos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:9)
Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:12)
cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:5)
Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:6)
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION