라틴어 문장 검색

Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque parve columbarum demptusve cacumine nidus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:19)
Di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi quaecumque feram mortalia, demant, Oceanum Tethynque rogant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:17)
proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos, esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:3)
Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos, nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas, nec quicquam, nisi te;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:18)
Si tamen, o superi, mortalia facta videtis, este mei memores (nihil ultra lingua precari sustinet) et longo facite ut narremur in aevo, et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 83:9)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)
Inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curvi dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, tot dederat messes, percussit colla securi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:6)
Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus in superos aer tenuissimus emicat ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:5)
concava litoreo si demas bracchia cancro, cetera supponas terrae, de parte sepulta scorpius exibit caudaque minabitur unca;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:4)
e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit, vertitur in lapides et congelat aere tacto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:4)
Rursus ad hos Cipus "quem poscitis" inquit, "habetis" et dempta capiti, populo prohibente, corona exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:1)
demite naufragium, mors mihi munus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 233)
navita confessus gelidum pallore timorem, iam sequitur victus, non regit arte ratem, utque parum validus non proficientia rector cervicis rigidae frena remittit equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 47)
deme mihi studium, vitae quoque crimina demes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 16)
quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1137)

SEARCH

MENU NAVIGATION