라틴어 문장 검색

paulatimque metu dempto modo pectora praebet virginea plaudenda manu, modo cornua sertis impedienda novis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:12)
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus impulit auras, atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, procubuit teneraque latus submisit in herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:2)
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita, vosque canes satiatae sanguine erili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:1)
" Nec plura minata dat sparso capiti vivacis cornua cervi, dat spatium collo summasque cacuminat aures, cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso vellere corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:3)
Ut vero vultus et cornua vidit in unda, "me miserum!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:6)
"aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:3)
Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:9)
Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, hoc omnes alii:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:23)
lacrimas manus impia nostras ridet et impellit properantibus aequora remis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:53)
Illi admirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:56)
Impediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:57)
At Libys obstantes dum vult obvertere remos, in spatium resilire manus breve vidit et illas iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:64)
falcata novissima cauda est, qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:66)
Tibi enim inconsumpta iuventa est, tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:5)
Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION