라틴어 문장 검색

omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit.
(세네카, 행복론, Liber VII 50:2)
Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:3)
Oderint, dum metuant, ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:3)
Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementa, quae gravia illi videbantur, etiam cum in commune crescerent.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:3)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
" In quantumcumque ista vel numero vel magnitudine creverint, eiusdem naturae erunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 78:1)
Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:1)
Quibus umidi plus inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:1)
Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:1)
Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:3)
Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:3)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
(세네카, De Providentia, book 1 52:3)
Crescere ex mea proposuit inuidia homo, qui se melius iactare potest quam defendere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.35)
uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.35)

SEARCH

MENU NAVIGATION