라틴어 문장 검색

quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:5)
Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso, traicit et super haec inimico pectore fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:11)
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:3)
Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:5)
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ovans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:15)
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:18)
Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma Troa, captivo sive ut se ferret in auro venatrix, unum ex omni certamine pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic voce precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:5)
Qui cursu portas primi inrupere patentis, hos inimica super mixto premit agmine turba;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:5)
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:5)
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis adventumque pedum flatusque audivit equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:6)
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:4)
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:1)
Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:5)
Quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:12)
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit turbatosque duces, subita spe fervidus ardet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION