라틴어 문장 검색

restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
"evasit exultans,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.113)
"sed restat illud ultimum, inferre poenam mortuo, feris cadaver tradere canibusve carpendum dare."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.116)
sic nulla iam restet mora, quin excitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfunctam pari, ut, quae laborum particeps commune discrimen tulit, sit et coheres gloriae cunctis in aevum saeculis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.157)
"non futurum ut concremer, nec passionis hoc genus datum est mihi, et restat ingens quod fiat miraculum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1361)
nam quae fraudis via restet, ut ipsa calcatrix mundi mundanis victa fatiscat inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1162)
"quin et Concordia sospes, germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet, haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta, unum opus egregio restat post bella labori, o proceres, regni quod tandem pacifer heres belligeri, armatae successor inermus et aulae, instituit Solomon, quoniam genitoris anheli fumarat calido regum de sanguine dextra."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1231)
Nam hercle etiam hoc restat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1114)
Id misero restat mihi mali, si ilium potest Qui alicui rei est etiam eum ad nequitiam abducere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 36)
Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquias Restare video!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3186)
verum nimia illaec licentia Profecto evadet in aliquod magnum malum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 4119)
Quid nunc quod restat?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8104)
Quam timeo, quorsum evadas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1136)
Sin eveniat quod volo, In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes, Qui mi exorandus est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1192)
Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas Verebar quorsum evaderet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION