라틴어 문장 검색

deinde an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem inflabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 497:1)
identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani vellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 389:1)
si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti nurerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:3)
nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 523:1)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
et C.) 219 18 v. etiam Sempronius Graeci 217 9.12 218 9.25 219 2. 19 220 20. 27 222 5 231 19.25 238 19 252 12 255 1 267 7 274 8 283 2 297 26 314 11 319 23.26 321 9.22.26 323 20 325 8.13.15 328 22 358 18 366 6.9 378 4 397 15 407 7 415 26 451 17 455 4 456 9 457 14 Graecus, Graece 225 11. 12. 17 261 11 (Graeculus) 293 22 371 9 373 7 454 17 456 9 Graecia 218 3.7 219 4.7 231 28 232 3 282 3.8 294 3 298 4.8 306 10 332 12 361 4 362 6 408 5.24 430 8 433 25 450 21 455 16 Graecia Magna 236 15 Graius 290 7 338 3 Halicarnasus 355 9 Hanno 445 18 Harmodius 278 6 Hector 271 18272 1 300 19 340 3 369 16 385 7.9 395 26 Hecuba 349 15 Hegesias 259 29 - ('Αποκαρτερῶν) 260 5 Heracleotes Dionysius v. Dionysius Heraclides Ponticus (fr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA127)

SEARCH

MENU NAVIGATION