라틴어 문장 검색

Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:8)
Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:4)
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:8)
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:5)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Poscant acies et foedera rumpant."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:13)
Illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:7)
Saevit medio in certamine Mavors caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:15)
Rumpe moras omnis et turbata arripe castra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:10)
"Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum apparat et mecum invadit trepidantia castra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:16)
sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:8)
Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:3)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION