라틴어 문장 검색

Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istam luxuriae et sordium novam societatem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 7:1)
Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:2)
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:3)
Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:1)
Ego vero non iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:6)
Et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:5)
Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium meminisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 1:1)
Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 9:1)
Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 1:1)
Sed iam nunc memento non defuturam mihi constantiam, si ita fides duxerit, secundum matrem tuam pronuntiandi.'
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 4:5)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)
Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittes, memento adhibere solacium non quasi castigatorium et nimis forte, sed molle et humanum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 10:1)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
at ego nullarum libentius memini.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 3:2)
'Quamquam animus meminisse horret, ... incipiam.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION