라틴어 문장 검색

intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 4:3)
Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:1)
Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:5)
Numquid aeger laudat medicum secantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:3)
somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:2)
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:1)
morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim suam proferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:3)
Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:4)
aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 1:4)
Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:1)
non medicus, sed aeger hic habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:4)
Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)
Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:1)
Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:1)
eodem modo fit, ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION