라틴어 문장 검색

de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 57:1)
non dubito, praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit, unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 123:1)
illud notandum videtur, ut sciant homines quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam reddiderit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 210:1)
Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 80:1)
simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem privata cupiditate quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 251:1)
An, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 317:1)
sed cupiditas explenda est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 319:2)
- Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus omnes caritate cives, praecipue milites, et ante alios suum exercitum, complexus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 460:1)
si ad Regillum lacum ad satietatem vestram pugnavimus, hic quoque efficiemus profecto ne nimis acies vobis et conlata signa nobiscum cordi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 83:1)
qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 176:1)
et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 492:1)
nec quisquam ferme est purgatus vinculumque ingens immodicae cupiditati iniectum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 167:2)
nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae, summi infimique aeque intenti erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 582:1)
quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 517:1)
tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION