라틴어 문장 검색

ibi secreta consilia agitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 269:1)
ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit unde ex necopinato aversum hostem invadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:6)
tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit - quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 626:1)
cui se decimam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent, haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 267:2)
haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:3)
mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam implorassent ab Romanis, ipsi praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 104:1)
ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque fassi publico consilio se militasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 263:1)
nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutae templum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 343:2)
ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatam militi favit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 160:4)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)
tum Postumius interea dedite inquit "profanos nos, quos salva religione potestis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 121:1)
cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 563:1)
si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:5)
si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto neque scelus esto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 118:1)
ibi eum in secretum abductum velut ignorantem monet quo statu sit res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 260:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION