라틴어 문장 검색

sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa a Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 662:2)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 169:1)
tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 60:1)
bis est accusatus pecuniaque anquisitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 37:1)
nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati conlegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 39:2)
naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 666:1)
scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:1)
cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 59:1)
bis caesum exercitum eius aestiva Venusiae sub tectis agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 334:2)
Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem nec metum ex vano habere, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 390:1)
mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate - iam enim maior sexaginta annis erat - neque pro veteris prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 415:1)
adversus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 450:2)
simul circumvehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 689:1)
illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 691:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION