라틴어 문장 검색

ipsum autem mare sic terram appetens litoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:2)
Sed hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:1)
nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:4)
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:1)
" Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:1)
Sed posteaquam coepit rationem huius operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii, quam videretur natura humana ferre potuisse, iudicavi fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:1)
quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:2)
Fuscaque non numquam cursans per litora cornix Demersit caput et fluctum cervice recepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:4)
cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 74:2)
A/dveniet, fera velivolantibus Navibus complebit manus litora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 98:8)
fuscaque non numquam cursans per litora cornix demersit caput et fluctum cervice recepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:4)
cum autem is dies illuxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 74:2)
adveniet, fera velivolantibus navibus complebit manus litora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 98:8)
Metellus non homo sed litus atque a/er et so/litudo/ mera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:3)
nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION