라틴어 문장 검색

Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 255)
Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 210)
Scit, sed dissimulat malus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 256)
O hominem malum, ut dissimulat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2173)
Vt dissimulat malus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 439)
Sed quo modo dissimulabat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5131)
ita praecipito mulieri atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, militi ut darem, quasique ego rei sim interpres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1238)
Quasi militi animum adieceris, simulare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 364)
dissimulabo, hos quasi non videam neque esse hic etiamdum sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 22)
at quidem tu, qui istoc te speras modo potesse dissimulando infectum hoc reddere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 552)
dissimulabo me horum quicquam scire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 124)
simulabo quasi non videam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 33)
ubi argentum ab hoc acceperis, simulato, quasi eas prorsum in navem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 57)
et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens se scire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS59)
nunc ego te experiar quid ames, quid simules.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1101)

SEARCH

MENU NAVIGATION