라틴어 문장 검색

videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 136:2)
nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:4)
nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 182:2)
nam id fateor accidere voce una non tamen aliter, quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 185:2)
soloecismi porro non est in sensu sed in complexu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 194:2)
an ignoramus antiquis hoc fuisse ad eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus verae fictaeque controversiae continentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 10:1)
nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 80:2)
Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 354:2)
qua ratione se Lucretius dicit praecepta carmine esse complexum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 7:1)
ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:3)
finitae autem sunt ex complexu , tenipolriin, ceterorumque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 71:1)
Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut controversam in personarum finitarum complexu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 82:2)
ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 151:1)
argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 75:1)
In rebus autem omnibus, de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, An sit, Quid sit, Quale sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 146:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION