라틴어 문장 검색

Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장29)
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장15)
ideoque ea chalazia Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장21)
quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장43)
Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장153)
ideoque pluribus etiam opitulari licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장249)
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter verticem ac frontem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장264)
Solet tamen evenire, vel a primo die protinus vel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장2)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장15)
neque ideo sanguis profluet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장15)
Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장41)
sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장113)
exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quae retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne vulnus quidem aut purgari aut ali possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장20)
ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장41)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장111)

SEARCH

MENU NAVIGATION