라틴어 문장 검색

heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens qui nunc te fruitur credulus aurea, qui semper vacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 53)
pone me pigris ubi nulla campis arbor aestiva recreatur aura, quod latus mundi nebulae malusque Iuppiter urget;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 224)
Vitas hinnuleo me similis, Chloe, quaerenti pavidam montibus aviis matrem non sine vano aurarum et siluae metu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 231)
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 282)
iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugacis terret equos equitumque voltus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 14)
quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 17)
te suis matres metuunt iuvencis, te senes parci miseraeque nuper virgines nuptae, tua ne retardet aura maritos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 85)
quid mirum, ubi illis carminibus stupens demittit atras belua centiceps auris et intorti capillis Eumenidum recreantur angues?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 138)
Bacchum in remotis carmina rupibus vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentis et auris capripedum Satyrorum acutas euhoe, recenti mens trepidat metu, plenoque Bacchi pectore turbidum laetatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 191)
Virtus, repulsae nescia sordidae, intaminatis fulget honoribus nec sumit aut ponit securis arbitrio popularis aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 25)
audire et videor pios errare per lucos, amoenae quos et aquae subeunt et aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 44)
Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
i pedes quo te rapiunt et aurae, dum favet nox et Venus, i secundo omine et nostri memorem sepulcro scalpe querelam."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1112)
tunc me biremis praesidio scaphae tutum per Aegaeos tumultus aura feret geminusque Pollux.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2918)
multa Dircaeum levat aura cycnum, tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION