라틴어 문장 검색

Regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 406:1)
regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 270:1)
equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 12:1)
neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 661:1)
quicquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 707:2)
laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:1)
hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 556:1)
bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:3)
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 739:1)
ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 257:1)
Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 31:1)
quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam domos regna funditus evertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 87:1)
oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 650:1)
lex sociis nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat ut cives Romani fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 90:2)
nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in condicionem ut manu mitterentur mancipio dabant, libertinique cives essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION