라틴어 문장 검색

Videtur esse divisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent sive quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:2)
Verum haec decisio sive abjudicatio certa videtur, posito quod terra stet immobilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:7)
Terra enim stat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:4)
At multo fortasse justior movetur controversia (si modo res non sit omnino extra controversiam), an motus videlicet iste (concesso quod terra stet) coeli finibus contineatur, an potius descendat, et communicetur aeri et aquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:23)
Per hunc motum terra stat mole sua, moventibus se extremis suis in medium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:3)
Per aequilibrium, ut in bilancibus, quae stant si aequa sint pondera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:6)
Stabat autem super pedes tres (instar tripodis), qui longitudinis erant aliquanto minoris statura hominis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:22)
Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
Suave ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque varios eventus inferius spectare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:7)
Sed nulla voluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines, palantes, caligines, et tempestates in convalle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:8)
Praesertim ubi in istis disputationibus circa mandata, qui a parte mandatorum stant, loquuntur timide et molliuscule, qui autem adversantur audacius et contumacius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:5)
Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:7)
Denique, ex Scripturae monito, stemus super vias antiquas, atque circumspiciamus quae sit via bona et recta, et ambulemus in ea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:21)
Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in monticello stanti in agros pateat prospectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:8)
STARET in arbusto dum simia more uetusto, Arte uidet serrae pro consuetudine terrae Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION