라틴어 문장 검색

Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso tace, Lucretia, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 593:2)
nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 49:2)
ad id feriendum consul alter Romae mansit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 359:2)
qui cum ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est dixitque tales ccc esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha13)
nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)
haec cum foedis certaminibus agerentur - nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant, - nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 283:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
Tullius, de quo ante dictum est, exclamat aspice, imperator inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet, piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:3)
in beluas strinximus ferrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:1)
ergo vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 467:1)
propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse cuius relegatio patri obiciebatur venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha5)
quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium, et per medium amnem transmittit equum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 350:1)
his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 47:1)
sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 69:2)
Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 501:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION