라틴어 문장 검색

ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:2)
magna responsi invidia subeunda est, mitigandae sunt prius cures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 20:7)
ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:1)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:3)
Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:3)
Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:1)
Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:1)
coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:6)
Nihil enim est, unde non subeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:2)
non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:6)
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:7)
Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION