라틴어 문장 검색

Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:4)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
- sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo- quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:2)
de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:1)
sic ingeni litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:3)
memoriam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 1:1)
quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:1)
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:1)
Graccho Gaioque Carbone talis mens ad rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:2)
Sed ei breve tempus ingeni augendi et declarandi fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:5)
Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:3)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:1)
Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:2)
non enim solum acuere sed etiam alere ingenium potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION