라틴어 문장 검색

num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, mento summam aquam attingens enectus siti Tantalus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:1)
alteri nulli sunt, alteros non attinget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:1)
at id quidem in ceteris rebus melius putatur, aliquam partem quam nullam attingere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:11)
an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:9)
itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo aut perleviter pungat animi dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:5)
quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:5)
Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in bonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:2)
eaque omnia aut nimis tristia aut nimis laeta errore fieri, qui [si] error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inveterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:4)
quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo possit attingi aliquid veri simile, quo longius mens humana progredi non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:5)
quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:10)
Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:5)
Sed ne verbis solum attingamus ea quae volumus ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque convertant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:1)
tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem attingerent, funditus eiciendas putavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:5)
at vero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, qua vellet, ingredi posset et, quae vellet, attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:3)
Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometriae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION