라틴어 문장 검색

spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:8)
Suis quidem moribus confirmant sibi maxima lucra consequenda sufficere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:8)
Eadem est sane logica illius “adhibe et proice”, quae generat tot eiectamenta ob unum desiderium inordinatum consumendi plus quam re quispiam indiget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:7)
Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
Non sufficit in delineanda forma pulchritudinis inquisitio, quia plus valet alii servire pulchritudinis generi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 196:2)
Cur haec terra indiget nobis?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:9)
Quam ob rem non sufficit ut dicamus nos curam adhibere de futuris generationibus debere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:10)
sufficit nostri temporis pauperes memorare, quibus pauci sunt anni vitae hac in terra et non possunt amplius exspectare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:6)
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:5)
Per mediam viam naturae curam nummariis copiis, vel ambitum servandum progressui conciliare non sufficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:2)
Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:5)
Quoniam quo inanius est cor hominis, eo magis indiget rebus emendis, possidendis et consumendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:3)
Multi noverunt hodiernum progressum et meram acervationem rerum vel voluptatum non sufficere ut sensus et gaudium praebeantur humano cordi, sed nequeunt recusare quod iis offert mercatus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:2)
Leges et normae exsistentes non sufficiunt ad diutius compescendos malos mores, etiam cum habetur valida inspectio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:2)
Educatio haud sufficit eiusque conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION