라틴어 문장 검색

ergo hiems veluti vulnus est solis, quae et lucem eius nobis minuit et calorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:2)
cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:2)
Haec est quidem, Evangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:2)
Corripiebatur eques Romanus a principe, tamquam minuisset facultates suas.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:2)
an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:3)
Sed forte ad notam seculi sui non sufficit Hortensius, vir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:1)
Hic propter egregias personas non habuit quod minueret vel augeret, verum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 4:4)
Deinde causam minuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:6)
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei, quam minuit, ut noxam diceret, quod levis culpae nomen est, et unius, quod facile possit ignosci, et furentis, ut nec culpa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:7)
deinde in utroque causam minuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 6:6)
Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:2)
Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 7:1)
Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:2)
et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION