라틴어 문장 검색

cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:4)
fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:3)
nec minore grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:3)
fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et uicies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:2)
quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactus auctore Antonio Musa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 1:3)
quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re p. depoposcit, quando uniuersae sufficere solus nemo posset nisi cum altero uel etiam cum pluribus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:3)
praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 2:1)
ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:2)
de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:2)
Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicis sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:3)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:2)
Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 21:2)
tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata non suffectura alimenta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 9:2)
non sufficiebant praedantium manus praedae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION