라틴어 문장 검색

Scias licet tibi non expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 4:10)
Expedi amplexus pater:
(세네카, Thyestes 1026:1)
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
(세네카, Thyestes 1107:1)
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo mundus demissis institor in tunicis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 229)
quarum talis ordo est ut sine plurimis novis verbis, quae praefata pace reliquorum eloquentum specialiter tibi et Complatonicis tuis nota sunt, nugae ipsae non valuerint expediri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 2)
si quid expedietur, accelerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:8)
cumque semper domesticis candidatis distringeretur, erga expediendas forinsecus ambientum necessitates minus valenter efficax erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:5)
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)
tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga qua deflui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)
sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 2:3)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus vix singulorum clientum puerorumque comitatu ambiebamini;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 2:1)
ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum gressu expeditum, voce liberum facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu, habitus viro, gradus pudor, color sermo religiosus, tum coma brevis barba prolixa, tripodes sellae, Cilicum vela foribus appensa, lectus nil habens plumae, mensa nil purpurae, humanitas ipsa sic benigna quod frugi, nec ita carnibus abundans ut leguminibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 3:1)
illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:2)
in spe enim adhuc absolutionis est cui suppetit posse converti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION