라틴어 문장 검색

Omnes igitur partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae sustinentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:2)
Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:1)
Prima enim animadvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea alendo atque augendo tueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:2)
contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia conservat alit auget sustinet sensuque adficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:2)
ergo utrum ignorant quae res maxumae sint quoque eae modo tractandae et tuendae, an vim non habent qua tantas res sustineant et gerant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 77:7)
at et ignoratio rerum aliena naturae deorum est, et sustinendi muneris propter inbecillitatem difficultas minime cadit in maiestatem deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 77:8)
stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspiratione aeris sustinentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:4)
idem annuas frigorum et calorum facit varietates, idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:2)
Principio eorum quae gignuntur e terra stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus continentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:2)
etsi pisces, ut aiunt, ova cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:2)
Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit - arborumne et herbarum, quae quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:1)
idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat eaque se accipere non auferre dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:2)
Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatern et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:2)
sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:2)
Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta coniugibus et liberis Troezene depositis naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadenterm ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION